Tunc Apollonius dux Samariae in virtute magna egressus est contra Judam. Judas autem occurrit ei, et percussit eum, multosque cum eo, et reliqui fugerunt. Tulitque spolia multa, et gladium Apollonii et pugnans in eo omnibus diebus vitae suae. Seron autem dux inferioris Syriae, audiens Judam roboratum, tulit sub se constitutos, et Judaeos transgressores, et castrametatus est in Bethsuram. Et occurrit ei Judas, et videns suos, propter paucitatem et jejunium desides, hortabatur eos, non in multitudine, sed in pietate confidere. Et confligens cum Syris, duce eorum interfecto persequebatur fugientes, in descensu montis Bethoron, usque in campum. Et ceciderunt ex eis octingenti viri. Josephus dicit octo millia. Reliqui fugerunt ad maritima loca Philisthiim, et cecidit timor Judae super gentes. Audiens hoc Antiochus congregavit omnem propriam virtutem, et multos ab insulis mercede conduxit. Cumque militibus stipendia distribueret, vidit thesauros deficere. Non enim ei omnia tributa reddebantur, propter seditiones gentium, et deliberavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum. Et reliquit Lysiam de genere regali super negotia regni, ab Euphrate, usque ad fines Asiae inferioris, et ut nutriret Antiochum filium ejus, donec rediret. Et tradidit ei medietatem exercitus, et elephantes, praecipiens, ut vastaret Judaeam, et everteret Jerusalem, et genus Judaeorum exstirparet. Ipse vero abiit in Persidem egressus ab Emath, quam reparans Antiochiam nominavit, et perambulavit superiores regiones. Lysias vero elegit Ptolemaeum, Nicanorem, et Gorgiam viros potentes ex amicis regis. Et misit cum eis quadraginta millia peditum, et septem millia equitum, ut venirent in terram Juda, et applicuerunt in Emmaus in loco campestri. Et supervenerunt Syri eis ad auxilium, et multi transfugae Judaeorum, et negotiatores quidam sperantes se Judaeorum emere captivos. Judas vero cum exercitu venit in Masphat, et hortabatur suos spem ponere in Deum, dimittens, secundum legem, noviter uxoratos, et qui possessiones paulo ante acquisierant. Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et tria millia equites electos, ubi alii habent unum mille equitum, et egressi sunt circa solis occasum, ut per noctem irruerent super Judam. Quod praesentiens Judas statuit et ipse castra hostium latenter invadere, et focos plurimos in castris derelinquens, pervenit ad campestria Emmaus. Gorgias vero neminem in castris Judaeorum inveniens, arbitrans eos fugisse in montes, quaerebat eos in montibus. Diluculo apparuit hostibus in castris Judas cum tribus millibus plus, vel minus, utcunque propter paucitatem. Cumque inopinatos hostes invaderet, multos occidit, reliquos persecutus usque ad Gesseron, et campos Idumaeae, et Azoti, et ceciderunt ex eis tria millia. Judas vero dicebat suis praedam contemnere, dum adhuc pugna contra Gorgiam superesset. Videntes autem qui cum Gorgia erant castra suorum incensa; nam fumus a longe hoc eis indicabat, scientesque suos in fugam versos, et ipsi terga dederunt. Judas vero post plenitudinem victoriae tulit spolia multa hostium, ad propriam remeans, et laudans Deum. Et adhaeserunt Judae plures, et fuerunt cum eo circiter decem millia virorum. Sequenti vero anno congregavit Lysias exercitum quadraginta millia virorum et quinque millia equitum, et venerunt in Judaeam. Et occurrit illis Judas in Bethorot cum decem millibus, et statim percussores prosternens, congressus est cum eis. Et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque millia virorum. Et attendens Lysias Judaeorum audaciam, et timens eorum desperationem, nisi eis vivere cum libertate licuisset, rediit Antiochiam, praesidia congregans peregrinorum, ut cum majori apparatu rediret in Judaeam.